itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og
rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in
Edrai
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua
traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut
fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam
Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos
usque ad internicionem
vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit
oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob
regni Og in Basan
cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et
vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon
disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos
iumenta autem et spolia urbium diripuimus
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum
Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad
montem Hermon
quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam
terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og
in Basan
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum
monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum
Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis
ad mensuram cubiti virilis manus
terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est
super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis
Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og
tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan
vocatur terra gigantum
Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad
terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan
Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem
Machir quoque dedi Galaad
et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad
torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem
Ieboc qui est terminus filiorum Ammon
et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos
Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices
montis Phasga contra orientem
praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus
vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite
fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti
absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod
plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas
tradidi vobis
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis
tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis
trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam
quam dedi vobis
Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui
viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic
faciet omnibus regnis ad quae transiturus es
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem
tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in
caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari
fortitudini tuae
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans
Iordanem et montem istum egregium et Libanum
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed
dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad
me
ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad
occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec
enim transibis Iordanem istum
praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse
praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
mansimusque in valle contra fanum Phogor